- PIUS IV
- PIUS IV.Mediolanensis, nomine Ioh. Angelus Mediguinus seu Medicis, frater Marchionis Mariniani, successit Paulo IV. A. C. 1559. Natus festô Paschatis, electus Papa festô nativitatis et coronatus festô 3. Regum, 18. hominibus in turba obtritis, plurimisque laesis: Initiô clementem, sed non Carafis se exhibuit: Cardinali Caraffâ in mole Adriani carnificis manu strangulatô, et fratre eius, Palliani Principe, capite plexô, in carcere. Melitâ a Turcis obsessâ non parum sollicitus; Concilium Tridenti an.saeculi praeteriti 61. Protestantes Germaniae Principes ad illud per literas et Legatos invitando, restauravit: sed diplomata non resignata, cum acri responso, Legatis remissa sunt. Thuan. l. 23. et 28. Quod et a Rege Daniae sactum: Elizabetha autem Legatum ex Belgio in Angliam transiturum aditu arcuit. Sic inchoatô a solis Communioni Romanae addictis Conciliô Carolus 9. calicis usum in cena domini, postulavit obnixe, opponente se acriter Cardinali S. Angeli. Idem Bavariae Dux Albertus ex exposcens, obtinere non potuit: nec ipse Imperator Ferdinandus I. Iidem Principes petebant insuper, ut coniugium Clericis permitteretur. Sed et hoc negatum. Tandem solutum Concilium A. C. 1563. in quo nihil correctum, sed vertera mala publicâ auctoritate investita sunt: Synodusque a Germanis spreta, a Gallis non admissa est, dicente Claudiô Espensaeô, in Conciliis id demum fieri, quod nationi placeat Italicae. Et Claudiô Sanctiô: in Synodo Tridentina, plus nobis quam Spiritui S. tributum esse. Laetus, compend Hist. Univ. Finitô Conciliô Papa, spectualis variisque oblecta mentis intentus, coniuratione Accoltii vix non periit. Obiit tandem A. C. 1565. ex nimio Veneris usu, ut vulgo dictum sit, Eum per eandem partem animam profudisse, per quam accepisset. Vide porro Thuan. Hist. l. 36. 38. 39. Iac Revium in Histor. Pontif. Successit Pius V. de quo suô locô. Addo hîc, quod Pius IV. idem ad emendationem Gratiani animum applicans, hanc in rem selegit Cardinales et undique accersitos Viros doctissimos, qui Auctorem hunc ex fontibus restituerent. Quibus Pius V. eius successor aliquot alios addidit; opus autem perfectum demum est sub Gregorio XIII. et evulgatum ab eo, A. C. 1582. Pontificatûs eius XI. ut indicat Praefatio Decreto praemissa. Viri sub Pio utroque ad hoc opus selecti, recensentur Anton. Augustino in fin. l. 1. de Emend. Gratiani in Not. p. 342. Vide quoque Gerh. von Mastricht, Hist. Iuris Eccl. n. 392. et 393.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.